# Evangelistarium 1.01.22-34

Marko Marulić, Evangelistarium, 1.01.22 to 1.01.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.01.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.01.22

Quod quidem futurum pollicetur Dominus dicens: Qui habet, dabitur ei et habundabit . hoc est, qui habet fidem, merebitur gratiam | et fructibus exuberabit uirtutum. Sic et luxurioso prodigo-que filio, post offensam ad patrem reuertenti petenti-que ueniam non solum ignoscitur, sed etiam datur stola, ut ueteri homine deposito nouum induat. annulus in manu, ut iustitię operibus incumbat. calciamenta in pedibus, ut ipse firmiter incedens | aliis quoque se itineris, quo ad Christum peruenitur, ducem pręstet | atque alios doceat, quod ipse prius et didicerit et fecerit. Semper tamen meminerit | ad fidei perfectionem non nisi Deo adiuuante se posse peruenire. cum Saluator dicat: Nemo potest uenire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum. Illi ad Christum trahuntur, qui trahi uolunt | qui-que orant ut trahantur. nemo saluatur inuitus. Vt uelimus nostrum est, ut autem uelimus et possimus, Dei est. Siquis sitit inquit, ueniat ad me et bibat. Sitiant igitur et esuriant iustitiam, qui iustitię pabulo saturari uolunt | et tunc demum ex abundantia cordis os loquetur. Ipse enim subiungit dicens: qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de uentre eius fluent aquę uiuę. quod exponens euangelista ait: hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Fidelis ergo Christianus ueritatis et intelligentię impletur Spiritu, quo iam plenus saluberrimis uitę pręceptis incipit scaturire. Minime quippe ociosi sunt, qui diuino aguntur Spiritu. Hic idem Christum Dominum in se manentem habet | dicente illo: manete in me, et ego in uobis. et rursum: qui manet in me, et ego in eo. Quantum autem boni ex hoc consequamur , continuo declarat dicens: hic fert fructum multum. Ne quis tamen quicquam suę libertatis arbitrio magis | quam gratię tribuat diuinę, subiunxit: quia sine me nihil potestis facere.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
