Latin
1.01.35 to 1.01.42
Marko Marulić, Evangelistarium 1.01.35-42
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque ut possimus, ut ualeamus ad uitę melioris perfectioris-que statum peruenire, futuri ędificii fundamenta non alibi ponenda sunt |quam supra firmissimam petram Christum ,qui de semet loquens ait: Et super hanc petram ędificabo Ecclesiam meam. Quam petram ille qui primus confessus est, Petri nomen accipere meruit. et inter apostolos tenere principatum. Hoc igitur quod Iudeis dictum est: Si filii Abrahę estis, opera Abrahę facite, nobis quoque dictum putemus. Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Fides sola nunquam ei ad iustitiam reputaretur, nisi congruis fidei uirtutum ornamentis sese excoluisset. Et hoc est quidem quod alibi ait Dominus: Qui credit in me, opera quę ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet. Maius enim est |pie iuste-que uiuere |quam miracula facere, quę etiam per impios quandoque fiunt. Sed qui ex ueritate est inquit, audit uocem meam. hoc est, qui in me credit, qui sum ueritas, hic pręceptis meis obtemperat |et me imitari pro uiribus contendit.