# Evangelistarium 1.02.1-17

Marko Marulić, Evangelistarium, 1.02.1 to 1.02.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.02.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.02.1

Cęterum nisi rectę religionis fides semel suscepta constanter teneatur, uirtutes quoque effluere ac dissipari necesse est. Conuulso quippe fundamento | quicquid superędificatum fuerit, corruet. Firma sane fides fuit cęcorum illorum, qui increpati ut tacerent, magis clamabant: Domine miserere nostri fili Dauid. Chananeę quoque mulieris inconcussa permansit credulitas, quam ipsa ne contempta quidem dimisit, et quod credendo atque sperando poposcerat, perseuerando impetrauit. Inuicta denique fuit ipsorum martyrum in credendo constantia. Cęde, ure, occide inquiunt. cuncta quę homini inferri possunt tormenta | prius in corpore nostro perferemus | quam Christum negabimus. Hi ergo fuere, qui domum sibi non in terra, sed in cęlo ędificare uolentes, fidei suę fundamentum supra firmam petram posuerant. atque ideo domus illa nec fluminis illisione | nec ualidis uentorum flatibus potuit moueri. Sed hanc quoque in credendo constantiam a Deo petendam esse docet Dominus, dum ad Petrum conuersus ait: Ego rogaui pro te, ut non deficiat fides tua. Stabilitę autem in Deo fidei quanta uis uirtus-que sit, quis explicet? Chananea credens responsum accipit: Fiat tibi sicut uis. quod multo plus est, quam si audisset: fiat tibi sicut petisti. Minus enim interdum petimus quam uolumus, ne impudens uideatur petitio. Et illud profecto ad credulos est dictum: cognoscetis ueritatem, et ueritas liberabit uos. Casso nimirum labore tota gentilium philosophorum schola desudauit in quęrenda ueritate, quam sola Christi aperuit fides. Frustra Romani liberos se esse iactitarunt, dum orbi terrarum dominarentur. Fidei enim Christianę ueritas uere liberos reddidit credentes, non potentię fastus terrenę. Sola quippe ex corruptibilibus incorruptos et ex mortalibus facit immortales. Virtus etiam fidei in eo enituit, quod ex tam infirmo principio tantum roboris concepit, ut humiles homines, pauperes, inermes | neque persecutionibus | neque cędibus cohiberi potuerint, quin longe late-que reuelatę diuinitus ueritatis uerba disseminarent.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
