# Evangelistarium 1.02.35-47

Marko Marulić, Evangelistarium, 1.02.35 to 1.02.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.02.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.02.35

Pręcessit ergo fides, et subsecutus est tam grandis miraculi effectus. Omnium tamen quę per fidem Christi facta sunt | quę-que fiunt fient-ue, hoc maximum quidem est, quod per eam ipsi credentes de mundi huius miseriis ad cęlestem transferantur beatitudinem | perpetuo-que felices efficiantur. Omnis inquit qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in cęlis est. Si ergo in terra, ut oportet crediderimus, illic certe in cęlesti gloria coronabimur, ut optamus. Beatus inquit qui non fuerit scandalizatus in me! Scandalizantur illi qui dubitant | nec satis credunt. Vnde Apostolus: Nos ait prędicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam , ipsis autem uocatis Iudeis atque Gręcis Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam. Sed post Christum quid quęso beatius matre Christi? et ipsa tamen ideo beata prędicatur, quia de nuncio sibi cęlitus allato nihil dubitauit . Sic enim Spiritus Sanctus per os Elisabeth eius cognatę ad eam dixit: beata quę credidisti quoniam perficientur ea quę dicta sunt tibi a Domino. Porro nequis quasi propinquę ad propinquam dictum cauilletur, audiat ipsum Dominum dicentem: Amen amen dico uobis, quia qui uerbum meum audit | et credit ei qui misit me , habet uitam ęternam, et in iudicium non uenit, sed transit a morte in uitam. Vnde etiam latroni in cruce credenti atque confitenti respondit: hodie mecum eris in paradiso. In paradiso utique omnium bonorum pleno | et nulli unquam obnoxio molestię, nulli quęrelę. Cum iterum Veritas Dei dicat: Qui uenit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet in ęternum. et paulo post: Hęc est inquit uoluntas Patris mei, qui misit me, ut omnis qui uidet Filium et credit in eum habeat uitam ęternam, et ego resuscitabo eum in nouissimo die; ut uidelicet non solum in anima beatus sit, sed etiam in corpore.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
