# Evangelistarium 1.02.48-52

Marko Marulić, Evangelistarium, 1.02.48 to 1.02.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.02.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.02.48

Atque ut se esse Filium hunc, in quem credere oporteat ostenderet, postea intulit: qui credit in me, habet uitam ęternam. Pręsentis temporis uerbo utitur, ut credentes | et secundum ea quę credunt uiuentes iam beatę ęternitati prędestinatos monstraret. Ne autem minus recte credendo ab ipsa Patris diuinitate Filium separemus | Arrianę impietati assentientes, alibi idem ad Patrem conuersus dixit: hęc est autem uita ęterna: ut cognoscant te solum Deum uerum et quem misisti Iesum Christum. Pater igitur et Filius | et utrique communis Spiritus Sanctus solus uerus Deus est, trinus in personis, unus in substantia. Et si hoc credere uita ęterna est, profecto qui sanctę Trinitatis fidem non tenent, licet unum Deum, unum Dominum et credant et prędicent, uitam ęternam habere non poterunt.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
