# Evangelistarium 1.08.1-14

Marko Marulić, Evangelistarium, 1.08.1 to 1.08.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.08.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.08.1

Ecclesię uero sanctę fortissimi parietes sunt | Lex et Euangelium. Nihil enim (ut Apostolus ait) ad perfectum adduxit Lex. Ille qui Christo Domino Legis pręcepta se custodisse dixerat, audit unum sibi adhuc deesse, ut bonis quę habebat, in usus pauperum distractis cęlestes diuitias parare sibi maturet. hoc ergo Legi deesse apparuit, ut terrenarum rerum cura contempta cęlestibus tantum bonis comparandis inhiemus. Lex enim et prophetę usque ad Ioannem, quia illi pręsentem tantummodo felicitatem obseruatoribus Legis promittebant | Ioannes autem primus regnum cęlorum coepit euangelizare. Atque ideo dicitur: A diebus Ioannis usque nunc regnum cęlorum uim patitur, et uiolenti rapiunt illud. Tunc enim primum uim intulimus cęlesti regno, cum pro nobis pugnante Christo uictus est ille, qui omnes ab Adam descendentes ob delictum uinctos tenuit. Disce tamen quod uiolenti rapiunt illud non ignaui | nec qui a uitiis superantur, sed qui his repugnando uictores euadunt. Nullibi autem certior uincendi spes quam in Euangelio, in quo certantibus suffragatur gratia. Quia Lex per Moysen data est, gratia et ueritas per Iesum Christum facta est. Hoc certe optimum uinum in fine conuiuii reseruauit nobis benignissimus sponsus, cui dicitur: Tu autem seruasti bonum uinum usque adhuc, id est usque ad sextam ętatem, quam sex hydrię figurabant. Prima enim ętas fuit ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe ad Abraham, tertia ab Abraham ad Dauid, quarta a Dauid ad transmigrationem Babylonis, quinta a transmigratione ad Ioannem, sexta a Ioanne usque in finem seculi . In hac igitur postrema ętate, in qua nos sumus, aquę uersę sunt in uinum, quia Scripturarum litteralis intelligentia alegorici sensus recepit saporem. Iam de plenis hydriis haurimus Christi mysteria, quę diu sub uerborum uelamento latuerant. Et tunc quidem granum synapis minimum erat, quod postea acceptum homo misit in hortum suum, et creuit | et factum est in arborem magnam.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
