# Evangelistarium 1.08.15-27

Marko Marulić, Evangelistarium, 1.08.15 to 1.08.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.08.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.08.15

In omnem enim terram sparsit se ueri Dei sonus, qui prius Judeę tantum finibus arctabatur. Et uolucres cęli inquit, requieuerunt in ramis eius. Illis quippe in Euangelio iocunda quies est, qui spem suam de terra tollentes in cęlo collocant. neque quicquam de promissionibus Christi dubitantes aiunt: Sermo tuus ueritas est. Cauent itaque a fermento phariseorum, quod est perniciosa hereticorum doctrina, et ei fermento penitus inhęrent, quod acceptum mulier abscondit in farinę satis tribus. hoc est, ad illam intelligentiam dictorum tota credulitate accedunt, quam approbauit Ecclesia | triplici-que sensu distinxit: historico, morali, spiritali. donec fermentetur totum, donec totum sane recte-que intelligatur, ita ut nullus errori supersit locus. Cęterum licet pręferamus Euangelium Legi, utriusque tamen unum autorem Deum confitemur, utranque approbamus. Nec solui Legem per Euangelium dicimus sed adimpleri. in illa figuras esse, in hoc ueritatem. in illa promissionem, in hoc perfectionem. Facilius est inquit cęlum et terram pręterire | quam de Lege unum apicem cadere. Quicquid ergo cerimonię, sacrificia, prophetę futurum nunciabant, partim impletum est in primo Christi aduentu, partim in secundo implendum expectamus. nequis frustra aliquid scriptum aut significatum putet. Quicquid autem in Lege ad uitę morum-que institutionem spectat, sicut ueteribus ita et nouis hominibus est obseruandum | et cum Euangelio communicandum. ac de utriusque Scripturę moralibus pręceptis cum psalmista dicendum: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrę, purgatum septuplum. Nihil est his pręciosius , nihil suauius. Quod idem tibi testatur ad Dominum dicens: Bonum mihi lex oris tui, super milia auri et argenti. et: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua | super mel ori meo. Nihil ita sedat iracundiam moderet-que affectus et in uiam ęqui honesti-que animum dirigit. Pax multa inquit, diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
