# Evangelistarium 1.08.28-37

Marko Marulić, Evangelistarium, 1.08.28 to 1.08.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.08.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.08.28

Lucerna pedibus meis uerbum tuum | et lumen semitis meis. Multa quidem et ipsi sapientię professores philosophi ad componendos animi mores uere rationabiliter-que pręceperunt, sed cum diuinis humana conferri nequeunt. Potentius ista influunt, si fideliter suscipiantur, efficacius mouent, tenacius hęrent, fęcundius fructificant, felicius ad optatum prouehunt finem | et cum incommutabili bono nos coniungunt. Vetus igitur Noua-que Lex duo denarii sunt stabulario dati, id est ecclesię pręsidi, ut his peccatorum nostrorum uulnera curentur. Sunt etiam duo gladiii, quos in medium proferentibus apostolis | satis esse dixit Dominus, cum utriusque Testamenti doctrina satis super-que sit aduersus quasque repellendas diaboli insidias | ac prauas ab animo abscindendas cupidines. Vetus tamen Testamentum fuit Agar ancilla in seruitute generans, et Nouum Sarra liberę prolis mater, qua libertate donauit nos Christus. Ideo-que Dominus quinque panes ordeaceos turbę dedit seruili, ueluti quinque libros Moysi. Nos autem pane qui de cęlo descendit uescimur, ut cum eodem qui nos liberauit, ascendamus in cęlum. Denique Legis Pascha cum lactucis agrestibus quę amarissimę sunt, comedebatur. at in Euangelio pars piscis assi cum fauo mellis Domino a mortuis resurgenti offertur. Vnde et Apostolus clamat dicens: Si consurrexistis cum Christo, quę sursum sunt quęrite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens | quę sursum sunt sapite, non quę super terram!

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
