Latin
1.09.34 to 1.09.38
Marko Marulić, Evangelistarium 1.09.34-38
Unproofread scanNot analysed yet
A quibus euangelicę ueritatis assertores auersi, ne in tam duro solo frustra uerbi semen iaciant, nullam frugem facturum, dicunt: Quia repellitis uerbum Dei |et indignos uos judicatis ęternę uitę, ecce conuertimur ad gentes. Quę uidelicet et audiunt Euangelii prędicationes |et quod audiunt credunt |et quod credunt opere complere pro uiribus nituntur. Vos uero increduli mementote ab ipsa ueritate id est a Dei Filio dictum: Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum uenerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum. Huius autem hominis infelicitati, quem Christus erubescet, nulla uitę pręsentis infelicitas potest comparari. Nam qui receptus a Deo non fuerit in gratiam, a diabolo recipietur in damnationem supplicium-que sempiternum.