# Evangelistarium 1.10.13-22

Marko Marulić, Evangelistarium, 1.10.13 to 1.10.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.10.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.10.13

Sin uero sine illo uitam obimus, ad mortem nunquam intermorituram descendimus | ad tenebras exteriores, ubi est fletus et stridor dentium | et poenarum finis omnino nullus. Beati igitur illi, quorum antequam iudicabuntur, erunt praua in directa et aspera in uias planas. qui priusquam opera ipsorum iustitię libra examinabuntur, luporum feritatem quam induerunt, cum agnorum mansuetudine commutabunt. Nunc ergo tempus acceptabile, nunc dies salutis, nunc accessus ad eum datur, a quo dictum est: Qui uenit ad me non eiiciam foras. Non aliter ad eum uenitur | nisi desinendo a malis et quod bonum est operando. Itaque non solum iniqui, sed etiam ocio indulgentes | ab eo qui saluare potest, procul sunt. Ficum illam quę foliorum tantum luxuria exuberans fructu carebat, maledicendo Dominus ariditate damnauit. Sub qua cum lateret Nathanael Israhelita licet dolo carens, non poterat loqui cum Iesu. egressus autem et magis alacris animi affectu Saluatoris quęrens conspectum, eum ipsum quem scribę et pharisei cognoscere nequiuerunt, confiteri coepit dicens: Rabbi tu es Filius Dei, tu es rex Israel ! Verum tamen si sensus quoque non satis sanos habeas, quicquid illis blanditur, mortiferum puta et illa quę Deo placent, iis indulge. Si uisus te ad peccandum solicitat, cęcus es. cum Barthimeo perge inuocare Iesum et petere ut uideas. tunc ipso imperante discedent ab oculis tenebrę illę, in quibus spectandarum mulierum concupiscentia habitabat | uel delectatio aliquam uanitatem uidendi uersabatur, cęlum-que ac sydera contueri incipies | et per ea quę uidentur ipsa Dei inuisibilia contemplari. Quod si te auditus et loquendi intemperies in malum pręcipitant, surdus et mutus es. quia, dum te audire uel loqui ea quę mundi sunt nimium delectat, ab his quę Dei sunt, et aures auertis ne audias, et os comprimis ne loquaris.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
