Latin
1.13.1 to 1.13.9
Marko Marulić, Evangelistarium 1.13.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum firmum et constantem animum supra petrę soliditatem ędificare diximus |et id quod ab eo fabricatum fuerit, tam contra demonum pręualere certamina quam aduersus malorum, quę mortalibus contingunt, acerbitatem. ita e contrario debilem et in proposito minus persistentem domui illi comparandum esse arbitramur, quam moli arenę impositam et uentorum concutit flatus |et impetus subruit fluuiorum |atque ad solum usque concidere compellit. Is enim qui inconstans fuerit, facile quidem et fraudibus diaboli cędet et uiolentię persecutionum |et fastui ambitionis |et cumulandarum opum cupidini. Seruabit fortasse fidem, quam diu nemo aduersabitur, sed siqua foedę uoluptatis appetitione cor titillare serpentis antiqui calliditas coeperit, si tyrannus minari necem, si collati magistratus dignitas efferre, si animum habendi auiditas inquietare, adulterio inquinabitur ut Herodes, metu ad negandum subuertetur ut Petrus, optimum quenque contemnet |ut pontifices et scribę Christum |et dum lucra sectatur ut Iudas, nec furtis abstinebit nec sacrilegio. quam autem turpissimum sit, cum bene coeperis male desinere |et nunc hoc nunc aliud uelle, alię quoque in Euangelio similitudines indicio sunt. Inconstantis quippe hominis uolubilitas comparatur arundini uento agitatę, dum Ioannes Baptista talis non esse asseritur. Adde quod arundo ipsa et fragile lignum sit |et infructuosum uacuum-que intus ac nodis quidem plurimis intersectum. Ita uir sibi minus constans |tentationibus succumbit, bonarum actionum sterilis est, uanitatibus affluit |et multorum uinculis innodatur peccatorum. Eundem lunatico illi conferre possumus, quem nunc in ignem |nunc in aquam cadere solere dixerunt. Inconstans igitur ut luna mutatur |et cum iam pene plenus bonorum creditur, tunc deficere incipit. cum-que alternis moribus agitetur |et nunc igne charitatis incalescat nunc aqua malicię frigeat, promptius tamen ad id quod malum est rapitur |et ad peccata declinat. Quam autem difficulter ne in scelere perseueret effici queat disce.