Latin
1.14.1 to 1.14.11
Marko Marulić, Evangelistarium 1.14.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Fortis animo is est, qui nulli rerum fragilium cupidini succumbit |et neque aduersitatibus frangitur |neque prosperitatibus insolescit; cęlestibus tantummodo bonis adipiscendis inheat ,cętera contemnit. Fortis est igitur qui uincit auaritiam |et audit Dominum dicentem: Cauete ab omni auaritia, quia non in abundantia cuiusquam uita eius ex iis quę possidet. Superata autem auaritia ad munificentiam liberalitatem-que se confert |et ea quę habet indigentibus dilargitur, dum ad perfectioris uitę sublimitatem ascendere festinat. iuxta illud Saluatoris dictum: Si uis perfectus esse, uade et uende omnia quę habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cęlo, et ueni sequere me! Non erat perfectio contemnere diuitias, nisi addidisset Dominus: Veni sequere me! Omnibus abundare uirtutibus quęrit, qui Christum imitari decernit. Christi enim imitator quamprimum ueterem exuit hominem et induit nouum, superbiam mutat humilitate, iracundiam lenitate, incontinentiam castitate |et breuiter uitium uirtute . Atque ita malarum passionum uictor eficitur, cum ad diuersas ab his actiones animum conuertere coeperit. In his deinde confirmatus omnes pręsentium tribulationum ictus excipit clypeo patientię, de omnibus Deo gratias agens |minus-que se pati confitens quam peccata sua mereantur. Hoc est ilud quod precipit Dominus et ait: Qui uult uenire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me! Ac ne quis crucis nomine, quod dura aspera-que significat turbetur, discipulos suos consolatus est dicens: In mundo pressuram habebitis, sed confidite, ego uici mundum. quasi diceret: Sicut ego propria uirtute calcaui mundi huius erumnas ,ita et uobis uincendi facultatem conferam, ut per me mala omnia magno animo perferendo |illis omnibus fortiores potentiores-que sitis; tantum non in uobis sed in me spem fiduciam-que habeatis. Hunc pręterea fortis animi uirum |Christi-que Domini sectatorem, quemadmodum aduersa non deiiciunt, ita nec secunda arroganter erigunt .