# Evangelistarium 1.15.14-26

Marko Marulić, Evangelistarium, 1.15.14 to 1.15.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.15.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.15.14

Non habet Christus ibi requiem, ubi stabulantur uulpinę fraudes et uolucrum instar alte se erigentis hominis elatio. fraudulentię autem comes est simulatio. Semper enim simulationibus utitur fraudulentus, aliud facie pręferens , aliud in corde occultans. Qui licet homines fallat, Deum non potest decipere. Si modestum, si pium, si castum, si denique iustum se esse finxerit, cum longe alius sit, nonne cum illis damnabitur, quibus dictum est: Veh uobis scribę et pharisei hypocritę, qui mundatis quod de foris est calicis et parapsidis , intus autem pleni estis rapina et immunditia! veh uobis qui similes estis sepulchris dealbatis, quę a foris apparent hominibus speciosa, intus uero plena sunt ossibus mortuorum et spurcicia . Quanto igitur melius id esse quod apparere uis, quam quod non es uideri uelle? Imbecillus quoque es, si committis ut te sibi subiiciat superbia | te-que arroganter incedere cogat. Ea superatus aliis pręferri concupisces | et plus honoris quam quod mereris tibi exhiberi postulabis. Quam rem scribis et phariseis exprobrans Dominus ait: Omnia opera sua faciunt, ut uideantur ab hominibus. dilatant enim philateria sua | et magnificant fimbrias. amant autem primos recubitus in coenis | et primas cathedras in synagogis | et salutationes in foro | et uocari ab hominibus rabbi. Ergo et inanis glorię cupido arrogantibus dominatur. de quibus in Euangelio Ioannis dicitur: Dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei. Statuit ergo eos diabolus supra elatę iactantię pinnaculum , ut quo altius ascenderint, grauius elidantur cum ceciderint. Vis nosse quam infirmi sint qui sic corruunt? non ui coacti sed uerbis deliniti sua sponte labuntur. Diabolus enim nisi imbecillior homine esset, non ei quem supra templum posuerat dixisset: Mitte te deorsum, sed ipsemet eum pręcipitem dare tentasset. Quis ergo corruit , nisi qui imbecillis inimici callidę suggestioni paret? ut non inuitus sed uolens subuertatur et cadat.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
