# Evangelistarium 1.17.1-12

Marko Marulić, Evangelistarium, 1.17.1 to 1.17.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.17.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.17.1

Scribas et phariseos inanis glorię arguebat Dominus, cum de illis diceret: Omnia opera sua faciunt, ut uideantur ab hominibus. dilatant enim philateria sua et magnificant fimbrias. Amant autem primos recubitus in coenis | et primas cathedras in synagogis | et uocari ab hominibus rabbi. Igitur qui gloriam hominum appetit, non Christum, sed Christi aduersarios scribas et phariseos imitatur. quanto-que magis humano ore laudari concupiscit, tanto grauius judicio condemnatur diuino. Multos quidem uanę glorię cupiditas a Christi religione dissidere | et contra ueritatem stare compellit. Dum enim cęteris ingenio et eruditione pręstare uideri uolunt, Scripturę sensus ab Ecclesia receptos atque approbatos impugnare nituntur | nec ad hereticorum prauitatem declinare timent, ut aliquid se acutius inuestigasse rudi plebeculę persuadeant | et apud indoctos doctorum laudem sibi comparent. Quam ob rem talibus est dictum: Quomodo uos potestis credere, qui gloriam ab inuicem accipitis, et gloriam quę a solo Deo est non quęritis? Plerique autem eodem appetendę glorię uitio superati, tametsi fideles sint, si tamen ab infidelibus honorantur, cauent ore confiteri, quod corde credunt, et humanam laudem fide ipsa potiorem habent. Siquidem tales illi erant, de quibus Ioannes memorat dicens: Ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter phariseos non confitebantur, ne de synagoga eiicerentur. dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. Quam ergo perniciosum uitium est inanis gloria, quę alios ita insanat, ut Christum confiteri non audeant, etiam ut negare non uereantur! Verum esse quod dicimus nostrę quoque ętatis exempla probant. Vidimus non paucos ex Christianis transisse ad Machumetanos | et pręfecturę sibi collatę honore illectos | eorum ritus leges-que subisse | maluisse-que sine Christo | quam sine potestate uiuere. Cęterum ne illi quidem, quanuis cum fidelibus censeantur, uirtutum suarum fructum aliquem referre poterunt, qui in his non ad laudem Dei, sed ad plebis plausum exercentur.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
