Latin
1.18.12 to 1.18.23
Marko Marulić, Evangelistarium 1.18.12-23
Unproofread scanNot analysed yet
Vtrunque de Saluatore nostro euangelistę nobis prodidere. Sic enim in Mattheo legimus: Coepit Iesus contristari et moestus esse. tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem. Quanuis alii moestitię huius causam assignent non timori mortis, sed ei dolori quem capiebat ex perditione Iudę proditoris |aliorum-que in se credere nolentium. posset hoc tamen, quod propinqua iam passione est dictum ,et ad metum mortis referri. non tam quia timuit, quam ut hac etiam in re, sicut in cęteris in se hominis naturam ostenderet. Separari autem a corpore nemo est qui uellet, nisi idem per separationem istam ad ęternam beatitudinem se transiturum speraret. Paulus Apostolus nunquam dixisset: Cupio dissolui, nisi cupitę dissolutionis causa potior subesset |quam in corpore uiuere. quam ipse ostendit continuo subiungens: et esse cum Christo. Christus autem postquam coepit contristari |uel ut alius euangelista ait, tedere et pauere ,ex natura passibili et infirma, ex eadem paulo post dixit: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste! Sed quoniam ratio ipsa in nobis uincere debet naturalem carnis motum, nihil moratus intulit: Veruntamen non sicut ego uolo, sed sicut tu. Ut semper Dei uoluntas pręferatur hominis uoluntati. Vis non timere mortem? crede in illum qui ait: Ego sum uia ueritas et uita. Hic est enim uia morum, ueritas fidei, uita retributionis. Propterea quidem etiam hortatur nos dicens: Amen, amen dico uobis, quia qui uerbum meum audit |et credit ei qui misit me, habet uitam ęternam |et in iudicium non uenit, sed transit a morte in uitam. Quod si in Adam morimur et in Christo reuiuiscimus, si de morte nobis transitus est ad uitam, non est cur mortalitatem exui timeamus mox immortalitate induendi. tanto-que minus cum etiam corpus nostrum rursum assumpturi simus, non quale deponimus |tetrum tardum graue ignobile terrenum fragile mortale, sed lucidum agile leue gloriosum, omni pristina fece carens, nullis casibus obnoxium, beatitudinis capax, mortis expers. dicente Apostolo: Nostra conuersatio in cęlis est, unde et Saluatorem expectamus Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrę conformatum corpori claritatis suę.