# Evangelistarium 1.18.12-23

Marko Marulić, Evangelistarium, 1.18.12 to 1.18.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.18.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.18.12

Vtrunque de Saluatore nostro euangelistę nobis prodidere. Sic enim in Mattheo legimus: Coepit Iesus contristari et moestus esse. tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem. Quanuis alii moestitię huius causam assignent non timori mortis, sed ei dolori quem capiebat ex perditione Iudę proditoris | aliorum-que in se credere nolentium. posset hoc tamen, quod propinqua iam passione est dictum , et ad metum mortis referri. non tam quia timuit, quam ut hac etiam in re, sicut in cęteris in se hominis naturam ostenderet. Separari autem a corpore nemo est qui uellet, nisi idem per separationem istam ad ęternam beatitudinem se transiturum speraret. Paulus Apostolus nunquam dixisset: Cupio dissolui, nisi cupitę dissolutionis causa potior subesset | quam in corpore uiuere. quam ipse ostendit continuo subiungens: et esse cum Christo. Christus autem postquam coepit contristari | uel ut alius euangelista ait, tedere et pauere , ex natura passibili et infirma, ex eadem paulo post dixit: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste! Sed quoniam ratio ipsa in nobis uincere debet naturalem carnis motum, nihil moratus intulit: Veruntamen non sicut ego uolo, sed sicut tu. Ut semper Dei uoluntas pręferatur hominis uoluntati. Vis non timere mortem? crede in illum qui ait: Ego sum uia ueritas et uita. Hic est enim uia morum, ueritas fidei, uita retributionis. Propterea quidem etiam hortatur nos dicens: Amen, amen dico uobis, quia qui uerbum meum audit | et credit ei qui misit me, habet uitam ęternam | et in iudicium non uenit, sed transit a morte in uitam. Quod si in Adam morimur et in Christo reuiuiscimus, si de morte nobis transitus est ad uitam, non est cur mortalitatem exui timeamus mox immortalitate induendi. tanto-que minus cum etiam corpus nostrum rursum assumpturi simus, non quale deponimus | tetrum tardum graue ignobile terrenum fragile mortale, sed lucidum agile leue gloriosum, omni pristina fece carens, nullis casibus obnoxium, beatitudinis capax, mortis expers. dicente Apostolo: Nostra conuersatio in cęlis est, unde et Saluatorem expectamus Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrę conformatum corpori claritatis suę.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
