Latin
1.18.39 to 1.18.51
Marko Marulić, Evangelistarium 1.18.39-51
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde Christus Iudeorum nuncupatus est uiuorum et mortuorum. Plura quippe mortis genera sunt. est proprie mors corporis recedente anima, quę uiuificat illud. est per metaphoram mors animę, cum propter peccatum a Deo deseritur. est mors reorum poena in inferno. hęc in Apocalypsi secunda mors appellatur. Quanuis enim anima etiam peccatrix immortalis sit, mortua tamen est, tum quando in corpore non Deo uiuit sed peccato, tum quando in inferno poenas luit eternas. Nam cum mors primorum hominum in poenam peccati data sit, ipsa poena quę pro peccatis infertur, mortis interdum nomine designatur. Atque ideo sane nec ipsam corporis mortem bonam esse dicimus, quia stipendium peccati est, quia non sine dolore est, sed tamen, ut malis perniciosam, ita bonis utilem. Alteri enim moriuntur ut in ęternum uiuant, alteri ut in ęternum crucientur; fugienda ista, expetenda illa, etiam cum tormentis et suppliciis pro tempore tolerandis. Si enim tolerabimus, et conregnabimus. Magis excoctum aurum purius nitet. et terra per se ferax si aratro aut ligone uersata fuerit, fructus uberiores reddet. Mortis tempore non est iustitię nostrę operibus-que confidendum, sed in misericordia Dei sperandum, cum sanctus Apostolus dicat: Non ex operibus quę fecimus nos, sed secundum magnam misericordiam suam saluos nos fecit. Animam igitur a corpore decedentem soli illi, qui saluare potest, commendemus. Qui ut hoc nobis insinuaret, iam morti propinquus, iam spiritum traditurus: Pater inquit in manus tuas commendo spiritum meum. et hęc dicens expirauit. Et nos ergo commendando animam Deo |misericordiam-que eius implorando |ac precibus insistendo uitam istam finiamus. et tunc sequentur, quod paulo ante diximus: Preciosa in conspectu Domini mors sanctorum eius, et: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Cęterum sicut non timere mortem ad seruos Dei pertinet, ita econtrario eam formidare |ad seruos mundi.