# Evangelistarium 1.19.1-14

Marko Marulić, Evangelistarium, 1.19.1 to 1.19.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.19.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.19.1

Si diu uiuendi uel uota uel confidentiam hominum recte perpenderimus, plurimos quidem qui ita afficiuntur, uanitatis imprudentię-que arguemus. Diu uiuere sperabat diues ille in Euangelio, qui frugum ubertate lętatus dilatare cogitabat horrea | cęllaria-que ampliare | et his quę una ęstas attulerat, per annos multos frui. Tantos autem cogitatus abscidit nunquam satis prouisa mors. atque nocte illa, qua ipse sibi longiora feliciora-que uitę spacia promittebat, coactus est decedere et cuncta quę collegerat, aliis relinquere possidenda. Frustra igitur aliquid diuturnum fore speratur, quod statim potest deficere. Sed aliud est sperare dices | aliud cupere. licet non idem sint, alterum tamen ab altero pendet, et ex desyderio spes, et spe oritur desyderium. Alioquin quid stultius esse potest | quam cupere aliquid, quod te assecuturum non speras? Sed cupis diu uiuere simul et speras, veruntamen times, ne te spes ista fallat, atque ita inter spem metum-que dubius fluctuas. Et cum ita sit, quęro abs te, cum uoti compos fueris, cum ad decrepitam usque ętatem perueneris, quam diu uixisti? annos centum aut plures fortasse | si toto hoc tempore Deo uixisti, pręclare quidem tecum agitur. mox enim in ęternum uiuere incipies. at si tibi tantum, male profecto rebus tuis consuluisti. Voluptas quippe omnis quę cum ętate pręterit, pro nihilo est, peccata autem manent et perdurant quibus grauatus animus ad inferos ruit, ibi pro breuibus delitiis poenas luiturus sempiternas. Quid quod omnium hominum breuissima uita est super terram? atque uapor ad modicum parens . Quę res cum neminem lateat, quid quęso tantopere cupimus, quod uelimus nolumus | cito pertransiturum non ignoramus? Diu uixit Adam, diu Mathusalem | alii-que nonnulli ex patribus. Diuturnitas tamen ista senescente mundo defecit. Quis enim nostra memoria centesimum uitę attigit annum? cum pręsertim psalmista dicat: Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni, si autem in potentatibus, octoginta anni , et amplius eorum labor et dolor.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
