# Evangelistarium 1.19.15-25

Marko Marulić, Evangelistarium, 1.19.15 to 1.19.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.19.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.19.15

Quęre siquem inuenire potes octogenarium senem sanum. neminem certe reperies, cui uel aures non obsurduerint | uel uisus non hebetauerit | uel pedes non titubent, manus non tremant, dorsum non curuetur, dentes siqui reliqui sunt non fluitent, et tota corporis deformata facies non penitus alia sit quam fuerat. adde tussim, apoplesiam , paralisim , stomachi cruditatem, uentris tormina, inguinum tumorem, spirandi difficultatem, mingendi stranguriam | alia-que hujusmodi multa, quę annositas ipsa secum apportat, nec corpus modo, uerum etiam mentem infestans. Videas enim plerosque delyrare per ętatem | et qui paulo ante sapientes habiti erant, iam ridiculos esse. Cum-que tot mala una senectus afferat, nonne satis apparet | eum qui diu uiuere appetit, non uitam appetere, ut putat, sed morbos? Si quibus autem contingat, quod rarissimum est, ut etiam in senecta integris sensibus uegeto-que corpore et mente illęsa sint, hoc donum Dei est | cęlestis-que gratię fauor, non longęuę ętatis, quę cuncta corrumpere consueuit, beneficium. Quod Ecclesiasticus testatur dicens: Dedit Dominus ipsi Caleph fortitudinem | e t usque in senectutem permansit illi uirtus. In Iob etiam legimus: Sperabam quod ętas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam | sed ut uideo spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Denique in Euangelio Dominus: Dabo uobis inquit os et sapientiam. Hanc uero sapientiam et iuuenes expetere et senes debent. Quam si adepti fuerint, dabunt certe operam, non ut diu, sed ut bene uiuant, neque ut ętate, sed moribus graues sint. Nam diu uiuere hoc quoque mali habet, quod necesse sit, ut qui diu uixerit, mortes uideat multorum, lugeat liberorum orbitatem, ingemiscat coniugis, fratrum | cognatorum-que funera | et frequenter exitu tristetur amicorum. Quin etiam uel sua uel aliorum adhuc uiuentium infortunia deploret. quandoquidem crebrius mala quam bona contingere mortalibus solent.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
