Latin
1.19.26 to 1.19.29
Marko Marulić, Evangelistarium 1.19.26-29
Unproofread scanNot analysed yet
Quas ob res unam tantum habemus, (ut equidem reor) uitę diuturnioris concupiscendę causam. ut uidelicet quo plus uixerimus, uberiores poenitudinis nostrę fructus colligere possimus |tanto-que maius promereri apud Deum pręmium, quanto prolixioris temporis laborem eidem seruiendo sustinuerimus. dum et aliis prodesse optamus |et pro nobismetipsis cupimus facere satis. Alioquin longam uitam desyderare, non Dei sed seculi amatorum est. qui nullo pręsentium uoluptatum haustu satiantur. qui semper uiuere uellent, ut semper peccare possent. Et tamen male cupita senectus in eo illis bene consulit si uenerit, quod lasciuiendi uires obscoenos-que amputet affectus |et ad continentiam cogat uel inuitos. Cęterum quoniam fidei integritati congruit |non solum quę iussa sunt obseruare, sed etiam quę consulta perficere, opportune nunc occurrit |de perfectę religionis professione facere sermonem.