# Evangelistarium 1.20.1-14

Marko Marulić, Evangelistarium, 1.20.1 to 1.20.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.20.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.20.1

Perfectioris uitę conuiuium est, ad quod inuitat nos Dominus. multos quidem uocat, sed non omnes qui uocati sunt ueniunt. alium retinet corporis uoluptas, alium cumulandarum opum cupiditas impedit. de quibus dicitur: Illi autem neglexerunt, et abierunt, alius in uillam suam, alius uero ad negociationem suam. His grauati uenire omnino nequeunt. Deponendum est ergo onus, si altiora cupis ascendere et de paucorum esse numero electorum. Tunc te uere a Deo electum esse noueris, cum magno animo illa quę multorum sunt contemnere coeperis | et omnem prorsus affectum ad solum Christum conuerteris, solum imitari statueris. Ait enim: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. qui amat filium aut filiam super me non est me dignus. Ita tuos ama, ut Deum non offendas. alioquin plus te illos diligere argueris, quorum causa peccare non timueris. quandoquidem etiam propria mors magis est eligenda | quam crimen committendum. Ideo subditur: Et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Etenim quemadmodum ipse crucifigi uoluit, ut nos redimeret, ita tu crucis mortem timere non debes dum tuum confiteris redemptorem. Tunc autem uere uiuere incipis, cum pro eius nomine occideris. Qui perdiderit animam suam inquit propter me, inueniet eam. Transit enim de morte ad uitam, de terreno habitaculo ad cęleste regnum | semper beatus futurus qui mori innocens maluit quam nocens uiuere. Solent autem parentes cognati-que qui mundana sapiunt, modis omnibus iter impedire ad perfectionem tendentium. conqueruntur se derelictos, omni se solatio destitutos. Qua in re cauendum est, ne nostra erga parentes pietas | impietas fiat in Deum. Contemnendi quippe sunt, quoties a Dei seruitio auertere nos moliuntur, et quasi odio habendi, ne nos odio simus Deo, si uocationes eius atque inuitamenta crebro cordibus nostris infusa neglexerimus.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
