Latin
1.22.42 to 1.22.49
Marko Marulić, Evangelistarium 1.22.42-49
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem necessario uictui superest, indigentibus tribuat dispensatorem-que se esse agnoscat bonorum Ecclesię non possesorem. Apostolis et eorum successoribus pręceptum esse meminerit: Nolite possidere aurum neque argentum |neque pecuniam in zonis uestris! Quid tibi cum diuitiis, si illius Domini seruus es, qui non habuit in terra ubi caput reclinaret suum, neque didrachmam, qua pro se et discipulo solueret portorium? Domini inquam in stabulo geniti, in pręsepio positi, in cruce nudi, in sepulchro conditi alieno, nihil denique in hoc seculo quasi suum possidentis. non quia non liceret ei frui omnibus si uellet, cum esset dominus omnium, sed ut doceret non esse ei opus terrenis diuitiis qui ad cęlestes thesauros aspiraret, difficile-que esse duobus dominis seruire Deo et mammonę, difficillimum uero ut quis auri argenti-que pondere grauatus ad ętheria regna possit conscendere. Ex his igitur quę dicta sunt, eum sacerdotii honore dignum censebimus, qui sobrie, pudice, fideliter, pie iuste-que uixerit, qui in cauendo prudens, in erudiendo doctus, in concupiscendo modicus |e t in obsequendo ei cui se dedicauit, fuerit assiduus. Quisquis autem sese talem in sacerdotio exhibuerit ,hic uere erit sal terrę, cuius doctrinis cęterorum corda ne in peccatis putrescant, condientur. erit lux mundi, ciuitas supra montem posita, lucerna super candelabrum lucens, ut omnibus conspicuus omnes, qui sancte innocenter-que uolent uiuere, suo illuminet exemplo, suę famę gloria concitet ad uirtutem. Hic demum de terris ad cęlum translatus illorum perpetuo fruetur consortio, illorum perennis beatitatis erit particeps, quibus in psalmo Spiritus Sanctus loquitur dicens: Sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt. Christum enim induent |ei-que feliciter inhęrebunt, qui in Ecclesia uices Christi, sicut oportuit, gerere studuerunt.