Latin
1.23.11 to 1.23.21
Marko Marulić, Evangelistarium 1.23.11-21
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam qui eiuscemodi uitio laborant, a Deo reprobati sunt, sequitur: Non est mihi uoluntas in uobis dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu uestra. Per Ezechielem uero etiam comminatur eis dum ait: Vę pastoribus Israel ,qui pascebant semetipsos! nonne greges |a pastoribus pascuntur? lac comedebatis et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit non consolidastis |et quod ęgrotum non sanastis; quod confractum est non alligastis |et quod abiectum est non reduxistis. sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia |et dispersę sunt oues meę, eo quod non esset pastor. Quo pacto enim est pastor, qui nec religiosę uitę exemplis |nec sanę doctrinę monitis gregem sibi creditum alere curat? Quo autem magis deliciis luxurię-que indulget, eo grauius in inferno supplicium feret. per Amos prophetam dicente Domino: Veh uobis qui opulenti estis in Syon |et confiditis in monte Samarię, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israhel! Quicquid de pastoribus dicitur, et de presbyteris dictum intelligas. Cui enim sacramenta uitę quis ministrat, eius et pastor esse debet, quantum officio suo conuenit, monendo, corripiendo |et quicquid commodis eius cui pręficitur, saluti-que opportunum putabit, exequendo. Episcopi tamen proprium est et peculiare |publicos edere ad populum sermones, uitia reprehendere, ad capessendas exhortari uirtutes, transgressores Legis apostolica autoritate castigare, ad poenitentiam conuersos recipere. Quibus in rebus si defecerit, uel per ignorantiam si nesciat |uel per negligentiam si nolit |uel pusillanimitatem si metuat, de fidelium coetu excludetur |et canibus mutis per contumeliam comparabitur. Cur enim episcopus est, si docere nescit? aut cur scit si non uult? aut quid uelle prodest si non audet quod debet implere? Sed neque presbyter assumat curam animarum, si modo se ad eam rem ineptum nouerit.