# Evangelistarium 1.23.22-28

Marko Marulić, Evangelistarium, 1.23.22 to 1.23.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.23.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.23.22

Male subitur onus | quod imbecillę uires ferre nequeunt. In eos ergo, qui doctoris ecclesiastici sibi munus uendicant | et nequaquam docent, siue ignoratione confusi, siue negligentia corrupti, per Esaiam exclamat Dominus et ait: Speculatores eius cęci omnes, nescierunt uniuersi: canes muti non ualentes latrare. et iterum: Ipsi pastores, inquit, ignorauerunt intelligentiam, omnes in uiam suam declinauerunt; unusquisque ad auaritiam suam a summo usque ad nouissimum. Perditos autem plebis mores uulgi-que licentiam illorum qui pręsunt incurię ascribi, in Ezechiele ex uerbis Domini discimus: Si dicente me, inquit, ad impium: Morte morieris, non annunciaueris ei neque locutus fueris, ut auertatur a uia sua impia et uiuat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Impius ergo peribit quia peccauit, sacerdos qui ejus tuendę saluti prępositus est, quia tacuit, quia peccantem non increpuit, quia errantem in uiam reducere non curauit. At uero tanti periculi non ignarus Apostolus Timotheum discipulum obnixe, solicite, urgenter adiurat dicens: Testificor coram Deo et Jesu Christo, qui iudex est uiuorum et mortuorum, per aduentum ipsius et regnum eius, prędica Verbum, insta | opportune, importune, argue, obsecra, increpa | in omni patientia et doctrina. et paulo post: Tu uero uigila, inquit in omnibus labora, opus fac euangelistę, ministerium tuum imple, sobrius esto! Porro illi quorum ignauia populus corruptus extra iustitię limites aberrat | et per abrupta delabitur uitiorum, quam damnabiles existant | Hieremias testatur dicens: Veh pastoribus, qui dispergunt | et dilacerant gregem pascuę meę, dicit Dominus. Quę-nam uel dispersio perniciosior | uel crudelior dilaceratio quam eos qui tibi commissi sunt, pereuntes uidere et negligere? a diabolo superari et succurrere nolle? immo etiam tergiuersari et fugere? dum uereris ne quis tuis increpationibus offensus tibi aduersetur, tibi detrahat, tibi aliquo detrimento sit.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
