Latin
1.23.29 to 1.23.38
Marko Marulić, Evangelistarium 1.23.29-38
Unproofread scanNot analysed yet
Sed meminisse debes, quemadmodum Dominus miserit apostolos inter gentes sicut agnos inter lupos |et illi profecti cum fiducia euangelizabant Dei uerbum |nec supplicia nec mortem expauescentes, dum obsequium pręstarent Deo. Nihil ita metuere debemus |ut Dei iudicium. temporale est, quod ab hominibus times, quod autem a Deo maxime timere debes, ęternum est. perdere corpus tantummodo possunt homines, Deus uero et corpus et animam mittere in gehennam potest. Hoc quoque mali habet negligentia sacerdotis, quod dum contemnit contemnitur, dum timet, a nemine timetur. Sal quippe infatuatum ad nihilum ualet ultra, nisi ut proiciatur foras et conculcetur ab hominibus. Leue tamen et minimum quiddam est mortalium pati iniuriam, nisi etiam Dei iudicio damnarentur. Sed in psalmis de iniquo sacerdote dicitur: Cum iudicatur exeat condemnatus |et oratio eius fiat in peccatum. fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter, et alia multa, quę licet ad Iudam Domini sui proditorem referantur, nihilo minus ad sui quoque similes redundant. Sui autem similes sunt, qui ad apostolatum electi potentioribus ita blandiuntur ut eorum scelera dissimulent |et sic Dominum osculo prodant. eundem etiam uendunt, dum nihil ita cupide ut lucra sectantur. Sed cum hi tam immani ingenti-que supplicio destinati sint, illi qui ut debent officio suo funguntur, dici potest, quam grandi mercede remunerabuntur. de his nempe Apostolus ad Timotheum scribens ait: Qui bene pręsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in uerbo et doctrina. Duplici honore dignus est, cui et reuerentia exhiberi debet |et uictus necessarius suppeditari. cum scriptum sit: Non alligabis os bouis triturantis. et: Dignus est operarius mercede sua. Tunc tamen melius duplici honore digni erunt, cum animę simul et corporis beatitudine perfruentur |et aliquot felicitatis gradus cęteris eminentiores apparebunt.