# Evangelistarium 1.24.1-13

Marko Marulić, Evangelistarium, 1.24.1 to 1.24.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.24.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.24.1

Igitur ad Scripturę diuinę studium omnes qui perfectionis iter ingredi cupiunt conuocamus | cum Ioanne in Apocalypsi: Qui sitit ueniat, et qui uult accipiat aquam uitę gratis. Beati sunt qui sitiunt et esuriunt iustitiam. sed nisi Scripturarum lectioni operam impendant, iustitię pręceptis nequaquam saturari poterunt. Sicut autem sitientibus dulcis est potus, ita discere cupientibus diuina sapit lectio. Illi duntaxat ad cęlestem cibum nauseant et manna fastidiant , qui Aegyptiorum iurulentis repleti id est inani gentilium poetarum eloquio deliniti, magis fabularum fictione quam ueritatis doctrina delectantur. Hi sunt qui (ut Apostolus inquit) elegerunt sibi magistros prurientes auribus, et ad fabulas conuersi auditum a ueritate auertunt. Nos contempta illorum stultitia in quibus nulla solida sapientia est, illis tantummodo lectionibus incumbamus, quę nobis iter, quo ad immortalitatem peruenitur ostendunt. Alioquin aquam istam uitę, ad quam nos Ioannes apostolus inuitat, haurire non poterimus. Veteris igitur Noui-que Instrumenti litteras assidue perscrutemur. In his plenissime discitur, quid facere, quid uitare, quid credere, quid amare, quid sperare nos oporteat, ut cęlo digni simus, cum terram reliquerimus. In his Deum Patrem a quo omnia, in his Filium per quem omnia, in his Spiritum Sanctum in quo omnia facta sunt inuenies. et hęc tria unum Deum, unam hipostasim esse melius credendo intelliges | quam intelligendo credes. Magnum quippe mysterium est sancta Trinitas, humanę sapientię altitudinem excedit | fide percipitur. sine qua ad beatorum ęternitatem nemo transfertur. Audiamus autem in Euangelio Dominum Iesum Patri suo loquentem ac dicentem: Hęc est uita ęterna, ut cognoscant te solum Deum uerum et quem misisti, Iesum Christum. Vt igitur fide ac uirtutibus proficere possimus, abeamus cum Iesu per Scripturarum sata uellicantes Veteris Nouę-que Legis spicas, et ut triticum sub paleis latens comedere ualeamus, confricemus eas manibus intelligentię spiritalis. promentes in lucem, quicquid sub figurarum ambage condi credimus.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
