Latin
1.24.50 to 1.24.53
Marko Marulić, Evangelistarium 1.24.50-53
Unproofread scanNot analysed yet
Porro cum experiri coeperis uoluptatem atque fructum quem tibi lectio suggeret diuina, protinus cum psalmista concines: Eloquia Domini eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terrę, purgatum septuplum. et: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua domine |super mel et fauum ori meo. Dulcia sane in cortice eloquia Domini, sed multo dulciora in medulla. Sacros codices pie indubitanter-que legenti adsistit Christus, applaudunt angeli, congratulantur sancti |et cęlestium uerborum sono maligni exterrentur spiritus ac fugiunt. denique nihil ita aut uirtutes animi conseruat |aut uitia repellit |ut frequens diuinas litteras legendi uel audiendi cura. Quo autem rarius his uacabis, eo citius cades exurges-que difficilius.