Latin
1.25.26 to 1.25.35
Marko Marulić, Evangelistarium 1.25.26-35
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo quidem et Dominus in Euangelio: Beati, inquit, qui audiunt uerbum Dei et custodiunt illud. Hanc itaque beatitudinem opere magis quam auditione constare ostendit |dum subiungit |et custodiunt illud . Custodiunt autem illud, qui bene beate-que uiuendi rationem edocti peccatis, in quibus hactenus fuisse se recognoscunt, finem statuunt |et ab his per poenitentiam resilientes ad capessendas uirtutes disponuntur |magnam-que capiunt uoluptatem uel legendo diuina uel audiendo. In quo Mariam ad pedes Domini sedentem diligenter obserua |tanta-que perfusam sermonis eius dulcedine, ut nulla sororis Marthę interpellatione inde mota sit. et quoniam toto corde cęlestis magistri amplectebatur disciplinam, optimam partem dicitur elegisse, quę non auferetur ab ea. Christum enim elegerat, in cuius unius contemplatione tam suauiter requiescebat. Quotus autem quisque est, qui sic in ecclesia sacris prędicationibus interesse nititur, ut pręcepta uitę absque operatione non elabi sinat? alius nullo amoris affectu illa suscipit, alius tametsi donec audit aliquantulum compungitur, mox tamen inde discedens ad consuetas nequitię sordes reuertitur, tanto nequitior factus, quanto inexcusabilior. Talibus dicit Dominus: Qui ex Deo est uerba Dei audit. propterea uos non auditis, quia ex Deo non estis. Non ergo omnes qui in auditorio sunt, audiunt uerbum Dei, sed is qui illud quod audit, opere perficere contendit. et hic quidem ex Deo est |illi uero non ex Deo, sed potius ex diabolo sunt, qui diaboli obstinationem duritiam-que imitantur |nec omnino a uitiis resipiscere quicquam pensi habent. Itidem tibi diuini prędicatores cum Ioanne apostolo respondebunt, si eorum monita contempseris, dicentes: Nos ex Deo sumus |qui nouit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos. Omnes natura ex Deo sumus, uitio autem nostro fit, ut ex Deo non sumus .