Latin
1.26.1 to 1.26.16
Marko Marulić, Evangelistarium 1.26.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam autem in Scripturis alia ad actionem pertinent, alia ad contemplationem, tempestiuum uidetur, ut ista quę sub fidei titulo explicauimus, contemplandi ratione claudamus. Igitur ad consyderanda Dei opera puritate mentis opus est, ut autoris dulcedinem fidelis consyderator ualeat degustare. Quis enim ascendet in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius nisi innocens manibus et mundo corde? Illos ergo magis ad hanc rem idoneos esse certum est, qui uitę probitate perfectioni euangelicę propius accedunt. Hinc apostolis ipsis datur nosse mysterium regni Dei. Hinc Paulus ad tertium usque rapitur cęlum. Hinc Ioanni futura quibus referta est Apocalypsis reuelantur |et unica sanctę Trinitatis diuinitas in principio sui Euangelii declarata plenissime innotescit. Iccirco Saluator noster illum, quem a demonio liberauerat, continuo uolentem sibi adhęrere non permisit, sed prius ut se exerceret jussit, aliis prędicando Dei beneficium quod acceperat. Necesse est autem ut sanctis actionibus quam sępissime copuletur |et pene assidua comes sit pia contemplatio, si in his ut debemus, perseuerare atque proficere cupimus. Sicut enim bene operando acquiritur ut recte contemplemur, ita contemplando, ut sanctius officiosius-que operemur. Nihil quippe ita mouet atque allicit animum ad colendum omnium autorem Deum ut opera eius cogitatione percurrendo |beneficia-que perpendendo, quę omnem taxationem supereminent et excedunt, immensa atque infinita |eo-que magis optanda ac desyderanda, quo minus humano ingenio explicari comprehendi-que possint. Ad illa ergo consurgat animus terrenis negotiis expeditus, et non solum ea quę oculis cernimus, sed etiam quę intellectu percipiuntur cogitet. Veruntamen ab his quę uidentur incipiat, ut quasi per gradus ascendendo ad ea quę non uidentur queat peruenire. Primum itaque cum Propheta ad Deum conuersus dic: Meditabor in operibus tuis. Quęnam sunt opera ista? Terra, mare, cęlum. quorum ille admiratione captus in eam tandem prorupit uocem: Quam magnificata sunt opera tua, Domine!