# Evangelistarium 1.26.17-28

Marko Marulić, Evangelistarium, 1.26.17 to 1.26.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.26.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.26.17

Omnia in sapientia fecisti. In medio enim firmasti terram sua mole libratam, partim aridam, partim aquis circumfusam. collocasti tam uaria in mari piscium genera quam in sicco quadrupedum pedibus-que carentium reptilium | et supra terram aera permeantium uolucrum. produxisti de terra tot frugum species, tot arborum, tot lapidum, tot metallorum | et qui his uteretur, pręstantissimum inter animantia hominem. Tuum opus sunt cęlestia. Sol, luna, stellę, quarum cursus, naturas, formam | decorem-que oculis intuemur, et tamen qua materia constent, dicere nequimus. Tu cęlum, quo omnia illa circumdantur extendisti, quod statutis initio reuolutionibus perpetuo moueri ac circumferri uidemus, quemadmodum cętera omnia. et nos soli (proh nefas!) legem tuam toties pręterimus? Miramur pręterea nubes pendere, uentos concitari, micare ignes, fulmina ruere, pluuias, grandines | niues-que defluere | et tellurem ab iis irrigari. quę singula si digne consyderentur, tantum admirationis habent, ut non solum Dei sapientiam a quo facta sunt testentur, sed eiusdem potentiam, qua nihil potentius | et bonitatem, qua nihil melius possit cogitari . Ille homines corporeos, ille incorporeos angelos fecit, utrosque ad fruendam cęlestis regni beatitudinem benignissime constituens. Ex his tamen non parua pars per arbitrii libertatem suo aduersata est creatori. Inter quos angeli cum peccassent, a tanto bono diuina largitate sibi collato excidere. Itaque protinus de cęlo pręcipitati | et intima corruentes irreuocabili damnatione puniti sunt. Homini autem quamdiu in corpore uiueret, quia ignoratione magis quam malicia peccauerat, datus est poenitentię locus, ut quod seductus male appetendo commisit, dolendo emendaret. Sed tamen pristinę gratię statum recuperare de radice corrupta geniti nequiuimus, donec ille qui non per copulam carnis, sed de Virgine intacta per Spiritum Sanctum est natus, in mundum ueniret | et nos corporis sui sacrificio expiatos Deo Patri reconciliaret.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
