# Evangelistarium 1.26.29-41

Marko Marulić, Evangelistarium, 1.26.29 to 1.26.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.26.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.26.29

Exinde credentibus atque poenitentibus cęlum patere coepit. Quod siquis a malo, quod deinceps commisit, non se correxerit | atque ita obierit, ipse quoque cum reprobis spiritibus poenis mancipabitur sempiternis. Tunc enim quisque ratam Iudicis in se sententiam accipit, cum de corpore egreditur, iterum postea cum corpore simul iudicandus, cum mortui resurgent uiui | et canente tuba throni positi erunt, ut quisque illud quod uiuendo meruit, premium consequatur. Hinc demum neque beatorum glorię ullus unquam erit finis | neque supplicii iniquorum. Atque hęc sane sunt nouissima illa, quorum nos memores esse iubet Salomon ne peccemus. Nihil enim uel peccandi appetitum magis frenat quam future damnationis metus, uel ad uirtutem magis excitat quam mercedis promissę spes. Vt igitur probe innocenter-que uiuas, imitare Prophetam dicentem: Cogitaui dies antiquos | et annos ęternos in mente habui. Antiqui sunt dies | qui prętereunt | et ad pręsentis uitę breuitatem pertinent. anni uero ęterni ad uitę futurę infinitatem spectant. et si finiti ad infinitum nulla est comparatio, cur quęso pro breuibus deliciis amittimus ęternas? et non potius cum breui labore transimus ad quietem gaudii perennis? Conscii igitur fragilitatis nostrę | nec per se bonum quod cupimus ualentes perficere, leuemus oculos ad montes cum psalmista | et mente cęli culmina penetremus. Inde ueniet nobis auxilium a Domino, qui fecit cęlum et terram et omnia. Non possumus recte de illo aliquid speculari, nisi ab ipso adiuti, qui-que nobis relicti retro labimur, Dei ac Domini nostri ope subleuati usque ad thronum maiestatis eius perueniemus. Ad contemplandam itaque diuinitatis altitudinem dic cum Propheta: Ad te Domine leuaui animam meam | Deus meus in te confido. et tunc fiet quod in alio psalmo dicitur: Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Quanquam tam alte ascendere | uel tam profunde de Deo cogitare nequimus, quin ille semper omni meditatione nostra in immensum maior sit. exaltatur tamen in nobis, quoties quę uera sunt de ipso sentimus, et quemadmodum sentimus, ita nec palam confiteri metuimus.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
