# Evangelistarium 1.26.42-53

Marko Marulić, Evangelistarium, 1.26.42 to 1.26.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.26.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.26.42

Deum autem sicuti decet contemplantibus multa interdum infunditur Spiritus Sancti suauitudo. qua delectatus Propheta orabat dicens: Lętifica animam serui tui, quia ad te Domine animam meam leuaui, quia tu Domine suauis et mitis et multum misericors omnibus inuocantibus te. Hac ipsa cęlestium meditationum iocunditate temperari calamitatum suarum moerorem humilis Iob optabat, cum diceret: Quis mihi tribuat ut cognoscam | et inueniam illum | et ueniam usque ad solium eius? Tutissimum sibi refugium ratus in miseriis celsitudinis diuinę contemplationem. Qui enim cęlestis ęternitatis bonum mente complectitur, caduca omnia facile contemnit. Quosdam talis meditatio in tantum occupat, ut abstracti a sensibus toto corpore obstupescant | mortuis-que simillimi appareant, cum per dies multos nihil de necessitatibus corporis curantes immoti muti-que perdurent. Id Gręci extasin, nostri stuporem appellant. Hunc passus Paulus transcendit cęlos | et audiuit arcana uerba, quę non licet homini loqui, nescire-que se fatetur, utrum cum corpore an extra corpus raptus fuerit, cum id sibi contigisset. Ioannes quoque in Apocalypsi se in spiritu non in corpore fuisse ait, cum Dominum uidit. Et cum uidissem eum, inquit, cecidi ad pedes eius tanquam mortuus. Sed quo uiso per se stare non poterat, ab eo errectus mirabili mysteriorum uisione perfrui coepit. Diuus quoque Hieronymus noster hanc se gratiam a Domino quandoque accepisse gloriatur, ut secessu quodam mentis et angelorum choris interesset | et nescio quibus oculis in uno Deo uidisset Trinitatem | ac per hebdomadam uel plurium dierum spacium de corporeis nihil curaret. sibi-que tandem redditus | eorum quę uiderat desyderio recordatione-que afficeretur et fleret. Nouit ergo Dominus eis quos elegit, etiam ante mortem suę dulcedinis mella delibanda porrigere. quę tunc plenis poculis propinaturus est, cum illos omni prorsus terrenę labis fece detersa ad se sursum iusserit uenire | et sanctorum ciues ac suos domesticos fieri beatos in ęternum futuros.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
