# Evangelistarium 1.28.14-25

Marko Marulić, Evangelistarium, 1.28.14 to 1.28.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.28.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.28.14

Aliter enim Deus, aliter homo iudicat. Deus quem nihil latet, in omnibus uoluntatis affectum pensat. homo uero, quia cordis alieni secreta rimari nequit, commissum tantummodo crimen examinat. nec quęrit prudens an imprudens feceris aliquid mali, sed semper tanquam uoluntarium punit. Denique apud Deum qui odit fratrem suum homicida est, apud homines uero non habetur pro homicida nisi qui conficit hominem. Apud Deum qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo. apud homines nisi commissi adulterii conuictus fuerit, pro concupiscentia quę cordis crimen est, plecti non debet. Sed quid prodest pro cogitato flagitio humanę legis mulctam non subire, cum propter illud iudicio damneris diuino? et ęterni reus habearis supplicii? Lex diuina uxorem proximi, bouem, ancillam | et quicquid illius est concupiscere prohibet. si concupieris tantum, legem Dei pręuaricatus es. qui autem sic peccat, nisi eum poenituerit, non poenam temporariam meretur, sed ęternam. Ideo in Sacris Litteris est scriptum: Peruersę cogitationes separant a Deo. et iterum: Abominabile Domino cor prauum. Quod si beati sunt mundo corde, quia Deum uidebunt, profecto qui immundę cogitationis foeditate inquinantur, Deum uidere non poterunt. Quis autem dicere queat, quanta sit infelicitas illius desperare conspectum, in quo uno uidendo omnis nostra beatitudo consistat? Quamobrem totis uiribus est cauendum, ne cum tanto animę nostrę dispendio illicitę cogitationis laqueis irretiamur | et dominus, cui nihil est absconditum, sicut olim Iudeis, ita etiam nobis exprobret dicens: Vt quid cogitatis mala in cordibus uestris? Primo suggestioni lasciuientium cogitationum erit resistendum, ne placeant, deinde si quicquam delectauerint, ne eatenus gratę sint, ut usque ad consensum facti animum inclinent. Quod si euenerit, iam certe commisisti scelus illud, quod cogitasti ut committeres, si adesset facultas daretur-que occasio.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
