# Evangelistarium 1.28.26-41

Marko Marulić, Evangelistarium, 1.28.26 to 1.28.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.28.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.28.26

Quoties enim iniquę actionis adimplendę potestas tollitur, uoluntas peccandi pro facto habetur. Cum ergo se nobis noxii perniciosi-que ingerent cogitatus, pręteruolare pręter-que labi sinantur. Non habebunt in corde nostro ullum remorandi locum, si contraria illis coeperimus cogitare | et uitii uirtutis-que finem taciti perpendere. Breuis est uitiorum uoluptas, sed ęternum supplicium. Breuis est uirtutis exercendę labor, sed inęstimabile et infinitum pręmium. Facessat igitur malignę cogitationis mortifera delectatio, quę incautos in barathrum pręcipitat inferni. Maneat autem diuinorum operum diuinarum-que legum meditatio salubris, quę nos ad cęleste regnum transmittat et sanctorum angelorum faciat esse consortes. Veruntamen si ad purę contemplationis donum cupimus peruenire, non solum scelestę cogitationes uitandę erunt, sed etiam futiles ac uanę. Vana cogitatio est circa ea quę fluxa atque fragilia sunt | nec quicquam in se solidę utilitatis habent. Imprudentis est igitur de bonis corporis aut externis cogitare, quę permanere nullo modo queunt, et ęterni ac stabilis boni, ad quod fruendum creati ac nati sumus, non satis recordari. cum pręsertim hoc haberi non possit, nisi illa contemnantur | neque libere et expedite de hoc aliquid consyderari, nisi illa ferme obliuiscantur. Quandoquidem omnia relinquere et se solum sequi iubet eos Dominus, qui inter ipsius discipulos censeri desyderant. Sola itaque de Deo cogitatio uana esse non potest. Ideo Salomonis te sapientia hortatur et ait: In omnibus uiis tuis cogita Dominum, et ipse diriget gressus tuos. Aliud uero cogitantes uanitatis arguimur, dicente Propheta: Dominus scit cogitationes hominum quoniam uanę sunt. Confecta est prima propositi operis pars, quam titulo Fidei applicandam censuimus. nunc de spe, et quę illi magis arbitrabimur conuenire Spiritu Sancto instruente disseremus. Finit Liber primus.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
