Latin
2.01.1 to 2.01.11
Marko Marulić, Evangelistarium 2.01.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Spes est summi boni Deo miserante potiundi expectatio. Peccauimus Domino legi iussis-que eius non ut oportuit parendo |agamus poenitentiam et speremus ueniam, et miserebitur nostri Deus noster. Poenitentiam inquit agite, et appropinquabit regnum cęlorum. Sed de poenitentia postea suo loco tractabitur |modo autem quam misericors est Dominus, quam facile iis quos delicti poenitet, ignoscat uideamus. ut et ipsi nobis remissurum delicta confidentius speremus, cum aliis quoque multis eum remisisse ex Euangelio didicerimus. Remisit Mattheo teloneum, Zacheo fraudes, mulieri deprehensę adulterium, latroni rapinas et homicidia, apostolo negationem. Igitur si mercaturę negociationi-que operam impendis, desine usuris rem quęrere |atque hactenus quęsisse dole, sicut fecit Mattheus. quicquid dolo fraudibus-ue interuersum est, restitue |et tantum uitę necessariis contentus esto, sicut fecit Zacheus |ac tum demum poteris esse discipulus Christi, cum desieris esse mammonę seruus. Porro, si Venereę uoluptatis obscoenitatibus es pollutus |et tua te accusat conscientia, ingemisce compunctus, ora ut munderis. mundata autem conscientia per confessionis poenitentię-que sacramentum |dicet tibi Dominus, quod ante dixit adulterę: Vbi sunt qui te accusabant? Nemo te condemnauit nec ego te condemnabo. vade, et noli amplius peccare! Pręterea si forte odio habes fratrem tuum, si rapuisti, si percussisti, si occidisti, confitere crimen, dic te dignum supplicio, sed tamen ut misereatur tui Dominus instanter postula. Vis nosse quantum hoc tibi profuturum sit? ille qui sic peccauerat, sic poenituerat, de cruce ascendit ad paradisum |angelorum-que fit socius, qui fuerat latronum. Ceterum si etiam omnium maximum scelus commisisti, hoc est, si Christo renunciasti |et uel Iudaica uel Machumetana uel aliqua alia impietate subuersus es, cogita quo excideris, quantum mali perpetraueris, et ad mentem sanam rediens amaris fidei fletibus, Petri exemplo, laua perfidię sordes, et mereberis rursum fieri membrum Ecclesię, a cuius corpore auulsus fueras |et iam cum mortuis computatus.