# Evangelistarium 2.03.57-69

Marko Marulić, Evangelistarium, 2.03.57 to 2.03.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.03.57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.03.57

Nemo quippe ignorat ea conficta esse, non ut mendacium dicatur, sed ut ueritas disciplinę salutaris iocundius exprimatur, gratius acceptetur | tenacius-que menti discentis insideat. Hoc me fecisse nullo modo poenitet | edito illo quinquaginta parabolarum libello, dum prodesse plurimis cupio, non commento sed ueritate. De pernicioso autem mendacii genere scriptum est: Os quod mentitur, occidit animam. De hoc uero quod excusamus ac defendimus, abunde in parte eius libri, quem de religiose uiuendi institutione inscripsimus, est tractatum. ubi sanctorum exemplis probatur | non solum fingere quandoque licere, sed etiam esse necessarium, quoties consultum uolumus uel nostrę uel aliorum saluti. Non concupisces domum proximi tui! Non desyderabis uxorem eius! His postremis Dei mandatis aperte discimus | non modo facto dicto-que posse delinqui, uerum etiam sola mali concupiscentia. Et si rem alienam nefas est concupiscere, multo magis auferre: Et si desyderare tantum alterius coniugem non debemus, multo minus cum illa rem habere. Concupiscentia enim et desyderium, quanuis crimine non careant, facilius tamen coercentur, si cupita non perficiuntur, difficilius autem, cum in consuetudinem facti uenerint. Insatiabiles nempe bestię sunt | auaritia et libido; non implentur haustu, sed quo magis hauserint, plus esuriunt. Hoc, quod sequitur: non seruum non ancillam, non bouem, non asinum neque omnia quę illius sunt, cum illo quod de domo non concupiscenda dicitur | iungenda censeo, ne ex decalogo hendecalogum faciamus. Cum ergo in fine his duobus pręceptis prauę cupidines uitandę iubeantur, quęrimus quomodo eas uitabimus, cum interdum etiam inuitis ac repugnantibus nobis sese ingerant | animum-que non parum solicitent ac lacessant? sed quamdiu refragamur, nihil nocent. Nocent autem, cum eas dominari permittimus et cum scelus quod nondum peractum uolumus | toto-que tandem uoluntatis affectu eo ferimur, quo illę blandiendo inducunt.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
