# Evangelistarium 2.04.33-48

Marko Marulić, Evangelistarium, 2.04.33 to 2.04.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.04.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.04.33

Et mandata eius grauia non sunt. Audiat et Moysen in Deuteronomio sibi loquentem: Mandatum hoc quod ego pręcipio tibi hodie, non supra te est, neque procul positum, nec in cęlo situm, ut possis dicere: Quis nostrum ualet in cęlum ascendere, ut deferat illud ad nos, ut audiamus atque opere compleamus? Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: Quis e nobis poterit mare transfretare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod pręceptum est? Sed iuxta te est sermo ualde, in ore tuo et corde tuo, ut facias illum. Quid ergo, quod supra nos non est, amplecti recusamus? Et quare, quod cordi insitum est, id euellere ac proiicere conamur? Nonne, cum hoc agimus, intus quibusdam conscientię stimulis pungimur? Quasi qui contra naturę uim nitamur, dum ab his, quę iubentur, declinamus. Perspicuum est igitur, quia prauis affectibus superati neque Deo neque conditionis nostrę rationi obedimus. Quę pręterea dementia est, immo quis furor, uitium sequi malle, cuius finis poena perennis est, quam uirtutem, qua beatitudo comparatur ęterna? Beatitudinem autem decalogi obseruatoribus promissam quis ambiget, cum Veritas in Euangelio, ut supra retulimus, dicat: Si uis ad uitam ingredi, serua mandata. Idem Dominus alibi quoque, cum de Deo Patre loqueretur: Scio, inquit, quia mandatum eius uita ęterna est. Si ergo tantę mercedis compotes esse cupimus, Dei mandata ne deseramus. Quę sicut perfectę uirtutes sunt, ita perfectionis numero, id est, decade censentur. Hęc est itaque frugum decima sanctarum in horreum Dei inferenda multo melius quam illa, quę de terrę foetibus collecta offerri solent. Hę sunt decem conchę a uero Salomone positę, in quibus lauari debent, non pecudum ut olim, sed animarum nostrarum uictimę in holocaustum charitatis Deo consecrandę.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
