# Evangelistarium 2.05.31-42

Marko Marulić, Evangelistarium, 2.05.31 to 2.05.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.05.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.05.31

Quorum quam certus euentus fuerit, cum plurimarum urbium excidia tum potentissimorum quondam regum infelicissimi exitus testantur. Primus Israhelitarum Saul rex, sicut a Samuele propheta ei prędictum fuerat, quia uoci Domini non obediuit, a Palestinis magno pręlio superatus cum liberis occubuit; sceptrum quoque de domo et familia illius ad alios fuit translatum, ut, quale scelus sit Dei mandata pręterisse, non ipse solum, sed etiam filius, qui reliquus erat, nepotes-que sentirent. Vt autem post hunc aliorum quorundam parem fortunam silentio transeam, Sedechię maiori deploratione digna clades compellit, si modo plorandi sunt, qui iuste pro scelere puniuntur. Hic capta a Caldeis Hierosolyma cum fugeret, comprehensus uinculis-que constrictus coram rege una cum liberis adducitur. Hi spectante patre trucidantur, ille deinde etiam oculis orbatur, quas mallet ante errutos, ne filiorum cędem uideret. Vinctus postremo et cęcus in Babylonem est ductus, templum ipsum atque domus urbis igni consumptę, turres ac moenia solo ęquata, populus captiuus, pręter eos qui ceciderant, Babylonem translatus. Quę fere omnia per Hieremiam prophetam comminatus fuerat Dominus tam regi ipsi quam populo, eo quod filios Rechab patri magis obedientes fuisse comperisset quam illos sibi. Iusiurandum enim uiolauerant, rebelles facti Caldeorum regi Nabuchodonosoro, templum Dei sui gentilium ritum secuti polluerant, prophetis uera uaticinantibus illuserant | et cum propterea tot mala se passuros audissent, deprauatos animi mores corrigere neglexerant. Contempta itaque diuinitas non distulit uindictam, ubi in flagitio cognouit obduratos | et cum nulla denunciatione futurę ultionis deterreri possent, ultima calamitate afflixit. Antehac ob idem delictum et Samaria ab Assyriis debellata | et populus cum rege Osee patriis auulsi sedibus in Assyriam-que traducti seruierunt. Nemo ergo regum, nemo principum uel sibi uel imperii sui uiribus nimio plus confidat. Siquis pręuaricator mandatorum Dei esse perseuerauerit et nec uno aut altero flagello commonitus ab impietate animum auerterit, repente uidebit misceri omnia quę ditionis suę sunt, hos capi, illos cędi, alios desciscere, diutinam libertatem statim seruitute mutari | et opes illas, quas multorum annorum uictorię aceruauerant, paruo temporis momento hostium predam fieri.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
