# Evangelistarium 2.05.59-67

Marko Marulić, Evangelistarium, 2.05.59 to 2.05.67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.05.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.05.59

Nihil illo homine infelicius, a quo diuinę benignitatis auxilium subtrahitur. Cum enim sic destitutus nihil boni per se agere possit | et suis affectibus ad malum pronis anhelet, continuo in omne nefas pręceps feratur necesse est. Iccirco non solum a paradisi expectatione excluditur, verum etiam in dies grauius futurum sibi supplicium comparat in inferno. Ille enim seruus, (ut in Euangelio legitur) qui cognouit uoluntatem Domini sui, et non se pręparauit et non fecit secundum uoluntatem eius, plagis uapulabit multis. Ne igitur ęterni ignis magis omnibus expauescendo tormento obnoxii simus, post pręteriti delicti poenitentiam | ad iustitię capessenda opera accingamur, auxilium a Domino implorantes, ut ea quę nos facere iussit, ipso adiuuante faciamus | et quę fieri uetuit uitemus. Ita Christianę hęreditatis, quę omnem nostrę ęstimationis computationem superat, consortes esse merebimur. cum ipse Christus dicat: Quicunque fecerit uoluntatem Patris mei qui in cęlis est, ipse meus frater, soror et mater est. Quasi diceret: Is mihi in cęlesti regno erit coniunctissimus | atque arcta imprimis cognatione copulatus, qui hic in exequendis Dei mandatis mihi proximus effici studuerit. ut sit particeps Christi glorię, qui Christi prius extiterit obedientię comes. Cęterum, quoniam undique insidię, undique laquei nos circundent , magnopere nobis uigilandum erit, ne in illis incidamus. Non incongrue igitur post mandatorum tractationem de uigilia disseremus.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
