# Evangelistarium 2.06.1-18

Marko Marulić, Evangelistarium, 2.06.1 to 2.06.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.06.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.06.1

Vitę mortalium tempus quam breuissimum est. ipsi senes parum se uixisse conquęruntur. Sed cum uita uigilia est, nonne etiam tanto minus uiuit aliquis, quanto plus quieti ac somno indulget? Nolo tamen ut extendendę in longius spacium uitę gratia | uigiliarum obseruatio te delectet, sed ea duntaxat de causa ut a uitiis facilius abstineas | et uirtutibus proficias magis. Vigilando autem utrunque effici posse facile nobis persuadebimus, si Noui Veteris-que Instrumenti fidelia testimonia audire uoluerimus. Clamat in Euangelio Dominus: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem! Periculum ergo imminet illis, qui ultra naturę necessitatem dormiunt, ne carnis diaboli-ue tentationibus superati delinquant. Nam etsi spiritus promptus est ut obediat Deo, caro tamen infirma et ad uitium prona, nisi uigilię freno teneatur, facile corruet. Cuius quidem periculi minime ignarus apostolus Petrus | nostrę saluti prospiciens ait: Sobrii estote et uigilate, quia aduersarius uester diabolus tanquam leo rugiens circuit quęrens quem deuoret; cui resistite fortes in fide! Vigilantia primo opus est, ne imparati opprimamur, deinde fide, ut resistamus et uincamus. Quod si sępius uincere contigerit, etiam uirtute proficere continget. Superatis enim nequitię suggestionibus | restat ut ad bonorum operationem conuertamur. Ad hęc autem perficienda non sufficit nostra fragilitas. Nisi enim Dominus ędificauerit domum, in uanum laborant, qui ędificant eam. Ope igitur indigemus diuina, quę precibus impetratur. dicente Domino: Petite et dabitur uobis. Precationibus uero offerendis nullum tempus magis idoneum esse horis nocturnis, nullum acommodatius esse creditur. Atque ideo Propheta hortatur nos dicens: In noctibus extollite manus uestras in sancta | et benedicite Dominum. Nox itaque meditationum mater est, dies actionum. Has inter se uices partisse uidentur, quandoquidem Saluator quoque noster, ut huiusce rei nobis documento esset, per diem docuisse in templo, noctu autem in monte Oliueti exiens orasse perhibetur.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
