Latin
2.06.68 to 2.06.69
Marko Marulić, Evangelistarium 2.06.68-69
Unproofread scanNot analysed yet
Hę sunt sanctarum uigiliarum dotes, hęc commoda. quę si tanta non essent, immo si minora forent quam dicimus, uigilandum tamen nobis esse suaderem, ne somnolentię damna subire cogamur. Quę nunc nosse operęprecium erit, ut mali comparatione bonum ipsum quanti faciendum sit, magis patescat.