# Evangelistarium 2.10.31-45

Marko Marulić, Evangelistarium, 2.10.31 to 2.10.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.10.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.10.31

Propter hoc amplius accipietis iudicium. Non enim solum pro auaritię crimine punientur, sed et pro sanctimonię simulatione. Secundos imitari Dominus prohibet dicens: Cum oratis, non eritis sicut hypocrite , qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut uideantur ab hominibus. Amen dico uobis, receperunt mercedem suam. Non ergo recepturi sunt Dei gloriam, quam orando non expetunt, cum iam receperint gloriam hominum, quam concupierant. Vtuntur et hi quidem Dominica oratione, sanctorum psalmis precibus-que ab Ecclesia constitutis | Dominus tamen non attendit uerba, sed animum intentionem-que orantis, et magis irritatur quam placatur, cum id, quod bonum est, proposito usurpatur non bono. Tale quippe facinus et Hieremias deuouet dicens: Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter! Cum ergo hic quoque fraudulenter agat, qui orandi studium, ad laudem Dei institutum, ad suam uertere nititur, erit utique maledictus | et dum uulgi plausum captat, uideri, non esse sanctus cupiens, nisi poenitentiam egerit, non effugiet poenam. dicente Propheta: Deus dissipauit ossa eorum, qui hominibus placent. Pręterea neque eorum ad impetrandam gratiam proficit oratio, qui quanuis benefecerint, iactanter tamen facta sua prędicant, cum teste conscientia contenti esse deberent | et quicquid laudabiliter egissent, non sibi sed Deo tribuere. Talis fuit phariseus ille, qui ingressus templum, ut oraret, deprimere aliorum mores coepit, suos uero insolenter efferre. Deus, gratias tibi ago, inquit, quia non sum sicut cęteri homines: raptores, iniusti, adulteri, uelut etiam hic publicanus. Ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium, quę possideo. Si ista quę faciebat, ad Dei laudem non ad suam dixisset nec se cęteris prętulisset, non peccasset. Sed et se gloriari uoluit et alios petulanter incessere, et pręcipue publicanum tunc eodem loco, sed multo submissius orantem. Ideo peccatoris humilitas meruit ueniam, iusti superbia damnationem, Domino de utroque sententiam ferente, cum diceret: Amen dico uobis, descendit hic iustificatus in domum suam prę illo.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
