# Evangelistarium 2.10.46-60

Marko Marulić, Evangelistarium, 2.10.46 to 2.10.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.10.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.10.46

Quod si tantum potest humilitas adhibita peccato, quanto plus poterit innocentię probe-que factis copulata? Sunt, qui nimis negligenter orant. summis labiis uerba murmurant | nec satis quid dicant attendunt, non dissimiles illis, qui per quietem somniantes loquuntur, quos per Esaiam arguens Dominus ait: Hic populus labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Tales certe si exaudiret, non reprehenderet. Et quoniam inter orandum semetipsos non intelligunt, faciunt ut nec a Deo intelligantur. Qualem igitur affectum orandi habent, talem et fructum suę orationis referunt. Ex his, ut equidem reor, erat ille, cui in Apocalypsi Deum audimus loquentem: Vtinam frigidus esses aut calidus! Sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus, incipiam te euomere ex ore meo. Frigus timoris est, calor ad amorem refertur, tepiditas autem desidię ocio-que tribuitur. Ociosi igitur et terrena magis quam cęlestia curantis deprecatio, quoniam neque satis timet neque satis amat, tantum abest, ut quicquam impetret, ut etiam (si fas est dicere) nauseam ei faciat, quem precatur. Cum enim admodum somniculose roget, illud quod petit contemnere potius quam desyderare uidetur. Nam si magni penderet quod poscit, enixe imprimis ardenter-que instaret diceret-que cum Propheta: Clamaui in toto corde meo: exaudi me, Domine! Qui sic non clamant, non facile exaudiuntur. Nonnulli uero satis cupide orant, sed fide dubia adhuc atque nutanti, ueluti ille in Euangelio, qui filium secum attulit ad Iesum, ut a demonis uexatione liberaretur, et ait: Siquid potes, adiuua nos misertus nostri! Quamdiu suspenso animo fuit, possit-ne id sibi a Domino pręstari, quod rogabat, non accepit. Postquam autem firma stabili-que fide opus esse ad impetrandum didicit et se iam uere credere nihil-que de Domini uirtute dubitare respondit, filium, pro quo orabat, sanum recepit.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
