# Evangelistarium 2.11.1-13

Marko Marulić, Evangelistarium, 2.11.1 to 2.11.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.11.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.11.1

Poenitentia nos a peccatorum sordibus emundat | et pristinę restituit puritati. Vnde leprosus in Euangelio Christum suppliciter adorans | et curari cupiens | morbo liberatur. Lepra in Scripturis peccatum designat. Peccati ergo lepra Domino iubente ab animo poenitentis fugatur, ut ibi uirtutes inserantur, unde uitia pullulabant. In huiusce rei figura et paralyticus de lecto surgit et mulier a sanguinis profluuio curatur et, qui mortui erant, reuiuiscunt et alii multi uariis langoribus grauati eleuantur. Nam quemadmodum hi credendo et poenitendo corporis consecuti sunt salutem, ita animę fideles a peccatorum ęgritudine per poenitentiam liberatę saluantur. Sic saluatus est Dauid, qui de adulterii homicidii-que crimine, quod commiserat, dolens: Peccaui, inquit, Domino. Et continuo peccatum sibi remissum esse meruit audire. Et tunc quidem ad altiora se extendens clamauit: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innoua in uisceribus meis. ut impetrata delictorum uenia Spiritus Sancti donum in ipso reparetur, per quod uitę quoque sanctitate possit proficere. Quod autem sceleri ueniam impetret poenitentia, etiam per Ezechielem prophetam Dei uerbis edocemur: Si impius, inquit, egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quę operatus est et custodierit omnia pręcepta mea et fecerit iudicium et iustitiam, uita uiuet et non morietur. omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor. in iustitia sua quam operatus est uiuet. nunquid uoluntatis meę est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut conuertatur a uiis suis et uiuat? Et iterum: Impietas impii non nocebit ei, in quacunque die conuersus fuerit ab impietate sua. Poenitentia igitur nitrum est et herba fullonum, quę non corpora, sed animam nitidam reddit, et resina illa Galaad, quę non carnis ęgritudini, sed mentis medetur uitiis. Mens autem post peccatorum purgationem Spiritu Sancto fauente illuminatur uirtutum-que incenditur amore, ita ut ab iis, quę Deo displicent, penitus expiata cogitare incipiat, quę sint illa, quibus ille plurimum oblectatur, cupiens eidem in omnibus obsequi, in omnibus semper fideliter seruire.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
