Latin
2.11.14 to 2.11.25
Marko Marulić, Evangelistarium 2.11.14-25
Unproofread scanNot analysed yet
Hęc est igitur gratia, quę poenitentibus datur, sydus-que illud luculentum, quod magos, cum Regem mundi natum quęrerent, pręcessit. Sed cum in itinere ad Herodem diuertissent, fulgor, uię salutaris index, euanuit. Vbi uero discessum est ab Herode, rursum idem lumen apparens illos usque ad Dominum, quem quęrebant, perduxit. Ergo diuinę gratię mentem nostram irradians lux latet et obscuratur, si ad uitia diuertimus. Cum autem ab his per poenitentiam recedimus, quamprimum exoritur et intelligentiam mundati cordis illustrat, ut ad contemplationem cęlestium errigatur, cui prius terrena tantum curę erant. Sic et cęcis uisus et surdis auditus et uox mutis tribuitur in Euangelio, ut, qui in tenebris peccati fuerunt, per poenitentiam illuminentur, et qui Dei pręcepta audire nolebant, conuersi etiam perficere studeant, et qui docendi non ignari, sed ocio dediti linguam compescuerant, iam alios ad capessendam uirtutem hortando atque instruendo ora resoluant. Talibus ab Apostolo dicitur: Eratis aliquando tenebrę, nunc autem lux in Domino |Vt filii lucis ambulate. Vnde idem peccatorem ad poenitentiam solicitat dicens: Surge, qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Cęterum nisi prorsus omnium, quę turpiter et inique perpetrauimus, nos poenituerit, lux ista in nobis locum non habebit. Non potest fulgere dies quamdiu pars aliqua noctis remanet neque syncerum esse triticum, donec a minutissimis etiam paleolis et cunctis pulueris micis euentilatum non fuerit. Denique, ueluti cęcus ille, qui nondum satis credulus uisu recepto quasi per caliginem cernebat uidebantur-que ei homines (ut Marcus ait) tanquam arborum effigies incedentium, deinde plena fide Christum suscipiens iterum-que ab illo contactus clare uidere coepit omnia. Ita nunquam perfecte illuminari poterit, cuius non erit ex omni parte poenitentia perfecta. de qua perfectione inferius, quantum Dominus nostras quoque tenebras illustrare dignabitur, dicemus.