Latin
2.11.42 to 2.11.53
Marko Marulić, Evangelistarium 2.11.42-53
Unproofread scanNot analysed yet
Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum aduersum eam, et ego poenitentiam agam super malo, quod cogitaui ut facerem ei. Et subito loquar de gente et regno, ut ędificem et plantem illud. Attendant principes terrę ista, et siqua regni dispendia patiuntur, non fortunę imputent, quę nulla est, sed sibi qui Deum offenderunt. Et si in integrum restitui cupiunt, poenitentiam agant, delinquentes corripiant, iustitiam seruent. Deus irasci desinet, si illi quibus nunc irascitur, correcti sanctius uiuere incipient; alioquin penitus delendi, nisi se corrigant. Id testantur duorum regum diuersi exitus, pharaonis et Nabuchodonosor. alter toties flagellatus duritiam cordis non dimisit. ideo-que cum toto exercitu, qui ipsum sequebatur, fluctibus obrutus periit. alter mente alienatus urbe-que eiectus |et cum brutis computatus, quia Deum contempserat, inter aduersa animo resipiscens Deo se submisit |et poenitudine ductus ueniam ab eo petiit. quo miserante calamitatibus liberatus et in regno fuit receptus. Diuina igitur prouidentia cum poenitentibus clementer ignoscit, tum in uitio pertinaces diu frustra puniens, iuste postremo disperdit. et quos temporali animaduersione ad emendationem uitę compellere nequit, eos ęternis poenis afficiendos condemnat. Sicut enim deprauatę mentis obstinatio sua grauitate hominem in abyssum deprimit ac pessundat, ita poenitentia sua uirtute sursum in sublime usque in cęleste regnum euehit |et quo nihil est sublimius, Deo coniungit. Hinc est quod Saluator in Euangelio ait: Poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum cęlorum. Hoc regnum domus est illa, ad quam ouis a grege suo aberrans, cum inuenta fuerit, humeris reportatur pastoris. Et fit gaudium in cęlo super uno peccatore poenitentiam agente magis quam supra nonaginta nouem iustis, qui non indigent poenitentia. Denique poenitenti in cruce latroni Christum-que confitenti ab eodem responsum est: Hodie mecum eris in paradiso.