# Evangelistarium 2.12.15-24

Marko Marulić, Evangelistarium, 2.12.15 to 2.12.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.12.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.12.15

Sed dilectionis huius testes lachrymę erant, quibus pedes Domini rigauit, capilli quibus rigatos tersit, labia quibus tersos osculata est, unguentum quo illos post oscula unxit. moeror, humilitas, amor simul | mixta erant, omnium tamen causa fuerat amor, quo concupiuit cum ipso in gratiam redire, quem offenderat. Petrus quoque apostolus negationis crimen fletibus diluit amaris. Et qui ante lachrymas Domino infidus extiterat, post lachrymas regni cęlestis claues ipso tradente accipere meruit. Ad eiusmodi fletum Iacobus apostolus nos inuitat dicens: Emundate manus peccatores, et purificate corda duplices animo | miseri estote et lugete et plorate | risus uester in luctum conuertatur | et gaudium in moerorem | humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit uos. per hoc quod in fine subiunxit, docet | poenitentis lachrymas ęterna consolatione esse dignas. Eadem Pauli sententia est, ubi ait: Quę secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Tristitiam uero istam atque fletum, ne leuitatis esse uideantur, uitę austerioris obseruatio comitari debet, ut quod per uoluptatum illecebras peccatum est, per corporis afflictionem purgetur. Intrate inquit Dominus per angustam portam, quia angusta porta et arcta uia est, quę ducit ad uitam. Quod si per uiam istam sanctos ac pios homines cęlum ascendisse credimus, quomodo qui peccarunt id assequi posse sperant, nisi et ipsi per eam incesserint? Iob iustus nullius mortiferi delicti conscius | et qui summi Dei uerbis laudatus fuerat, pręter illa quę ad patientię probationem pertulit: Saccum consui inquit super cutem meam | et operui cinere carnem meam. facies mea intumuit a fletu | et palpebrę meę caligauerunt. Daniel inter prophetas egregius habitus est, uisionum somniorum-que intelligentia donatus est, puer adhuc senes iudicauit, et tamen: Ego Daniel inquit lugebam trium hebdomadarum diebus, panem desyderabilem non comedi, et caro et uinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
