# Evangelistarium 2.12.25-34

Marko Marulić, Evangelistarium, 2.12.25 to 2.12.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.12.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.12.25

Quid de Ioanne Baptista dicam? in matris utero sanctificatus, de muliere genitis pręlatus, plus quam propheta habitus, deserti angustias uolens patitur, pilis camellorum uestitur, zona pellicea pręcingitur | et in tam uili habitu uilius nutritur | locustas et mel syluestre comedens | et aquam bibens, a uino autem et sicera se abstinens. Si ergo electorum Dei talis in terra uita fuit, nullius pene culpę consciorum, quos labores, quas uigilias, quę ieiunia, quas asperitates | nobis tot criminum inquinatione foedatis non ultro subeundas dixerim, ut mundemur? Veruntamen quorum durioris uitę rigorem sponte susceptum imitari proposuerimus, eorum sequi debemus et mores. Frustra enim aliquis corpus exterius fatigationibus exercet, si mens intus non se omnino disponat ita uitio abstinere, ut etiam diligenter incumbat studio uirtutum. Ideo dictum est: Facite fructum dignum poenitentię, quia maxime poenitentibus conuenit, ut dimissis flagitiis bene beate-que uiuendi exercitationibus operam impendant; ut uidelicet superbiam excludat humilitas, libidinem castitas, auaritiam liberalitas, crapulam abstinentia, ocium labor, dolum simplicitas, odium charitas | et quicquid culpabile fuerat, contraria probitas compenset. Atque ita in cubilibus (ut Esaias ait) in quibus prius dracones habitabant, orietur uiror calami et iunci | et erit ibi semita, et uia sancta uocabitur. Hoc est quod Apostolus nobis suadet, ut deponamus ueterem hominem, qui corrumpitur per desyderia erroris, et induamus nouum, qui secundum Deum creatus est, in iustitia et sanctitate ueritatis. hac tali negociatione talenta nobis credita duplicantur. et qui super pauca fidelis fuerit, super multa constitutus intrabit in gaudium Domini sui. Super omnia uero cauendum est, ne dum poenitentiam mire procrastinamus, poenitentię tempus effluat | et in peccatorum luto adhuc defixos repente mors occupet. Vide igitur ne te iuuenilis fallat ętas | ne salubre corpus et robustę uires decipiant. Nulli ętati parcit mors | et sicut senes ita et pueros rapit. quin immo rari admodum sunt, quos ad senectam usque patitur peruenire.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
