# Evangelistarium 2.12.45-48

Marko Marulić, Evangelistarium, 2.12.45 to 2.12.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.12.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.12.45

Nam si humana fragilitas ad agendam poenitentiam diuino non indigeret auxilio, Hieremias non orasset: Conuerte nos Domine ad te et conuertemur! nec Saluator dixisset: Sine me nihil potestis facere. et: Nemo potest uenire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum. cui sententię Pauli apostoli dictum concordat, ubi ait: Non uolentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Vnde Philippensibus etiam scripsit dicens: Cum metu et tremore uestram salutem operamini! Deus est enim qui operatur in uobis et uelle et perficere pro bona uoluntate. Idem arroganter sese efferentem increpans ait: Quid habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
