Latin
2.13.1 to 2.13.12
Marko Marulić, Evangelistarium 2.13.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc illos conueniamus, qui peccandi assuetudine obdurantur |qui-que graui aliquo execrando-que commisso crimine ueniam desperant. et cum ad poenitentiam conuerti alteris arduum uideatur |alteris uanum, utrique in proposito perditissimę uitę immobiles perseuerant. Enitendum est, si quo modo possimus, quod irrationabiliter conceperunt, ratione discutere. qua fortasse compulsi |mortiferum uenenum euomere curabunt quod hauserunt. Tu qui multum temporis peccando consumpsisti |et ętatem ad bene agendum datam |in deliciis, in luxuriis, in obscoenitatibus turpiter contriuisti, quo excideris cogita |et uel in fine de regione longinqua incipe redire ad patrem quem reliquisti. Difficile est inquis ab usitatis desistere |et pellem iam inueteratam serpentis more cum noua commutare. Sed nisi de Iudea transieris ad Galileam, Domini resurgentis gloriam uidere non poteris. Tametsi hoc tibi difficillimum sit, incipe tamen, tenta, experire |quanto magis tardas, tanto rem factu difficiliorem reddes. Neque enim ad hanc difficultatem, quam causaris, nisi per moras dilationes-que conuersionis descendisti. quo longius abieris, durius erit reuerti. oneri quotidie addendo, nisi rursum de illo demere incipias, grauitate crescente opprimeris. Quamdiu ergo poenitentiam agere cunctaris, in dies deterior euadas necesse est. Iesu autem recedente de templo corporis tui (templum enim Dei eras, dum innocenter uiueres) non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. omnis uirtutum uis dissipabitur abscedente Domino uirtutis. Reliquum erit |ut ubi eradicata bona fuerint, inde exurgant mala |et de corrupto semine teterior exhuberet seges |et fiant nouissima tua prioribus peiora. Quanto ergo satius, ut in tempore resipiscas |et cum diu dormieris, iam tandem expergiscaris |atque a uitiis quę sequeris auersus |incipias iter ingredi uirtutis. Quod si parumper perpendere uolueris, quantum lucri facturus es, si te corrigas, quantum boni consecuturus, multo certe alacrius festinantius-que reditum expedies ad probitatem |quam ad nequitiam discessum hactenus expedisti.